| Bibliophilie | Page d'accueil. Home page | Adhésion

Quinti Horatii Flacci, 1785.
Titre et extrait de la préface

Préface (en Latin), extrait

Ne mireris, amice Lector, arrisisse nobis minimam voluminis formam : plurimorum etenim votis, ac praesertim commodo tuo voluimus esse consultum : penes te namque erit ut, magni nominis, quotquot extitere, Auctores, vel iter faciens socios habeas ; ac quemvis tibi acceptissimum e sacculo ad nutum depromas.
Italicas literas adhibendi haec nobis causa fuit, quod incidentium imperitia antea horridae, aut saltem incuria deformes viluerant, nunc vero celeberrimi FOURNIER Junioris solertia, gratissimam oculis formae elegantiam consecutae, reddi sibi, alieno crimine ademptum honorem non immerito postulare videantur. Deinde aequissimum duximus Sculptoris industriam typorum usu ac intuitu commendare, ac ex Auctorum gloria, quibus vulgandis aliquid contulisset, ei partem honoris existimavimus accessuram.

© Textes rares