| Bibliophilie | Page d'accueil. Home page | Adhésion


Bernard Bauhuis, Epigrammes, 1620

page 24
Savoir se taire...
Tacere

Dicendi ars magna est ; maior, mihi crede,
Tacendi. Milli loqui docuere artes, sed nulla tacere.

page 73
Un anagramme contre Calvin
Calvinus,
Anagramma,
Lucianus

Quod nomen unum possident
Caluinus impiissimus,
Et Lucianus impius,
Germanitate criminum
Id esse factum credite.
Et hic, & ille apostata,
Christique desertor gregis ;
Uterque risor Numinis,
Uncis uterque nribus,
Styloque lusit improbo;
Uterque nigris moribus,
Vita sues, lingua canes.
Et Lucianum denique
Canes vorarunt esseris
Caluinus at (Satanico
O digna mors Apostolo !)
Voratur à foedissimis
Pedi- (quid impedis pudor ?
Sine, vindicem Deum loquar)
Voratur à pediculis.

page 86
Sur la lettre zêta
De Z littera
O Zeta felix ! ô beata littera !
Quae dulce, croceum, mite, floreum, vernum,
Blandumque Zephyri blanda nomen inchoas,
Sed nec beata es tota, tota nec felix ;
Nam triste, & horridum, & pice nigrius nigra,
Fimoque olentium olentius capellarum,
Etial scelesti, Zera, scribis Zoïli
Misella nomen : quid tibi cum Zoilo ?
Nam voce in ista, littera innocens nulla est ;
Tu nomen orbis optimum, tu pessimum
Eadem figures ? non feremus hoc vates ;
Numquam feremus. Sit supremum hoc : Zoilum
Aut mitte Zeta, aut te vocabimus Theta.


page 132

Sur l'amitié
Ad Sextum, de Amici lapsu
Crimen, Sexte, mei cur plorem quaeris Amici ?
Peccaui, fateor, non ego, at alter ego.

Tu demandes, Sextus, pourquoi je pleure le crime de mon ami.
J'ai péché, je le confesse, pas moi, mais un autre moi.


© Textes Rares